Hľadaný výraz: Mt 28,11-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus 13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.

1

mail   print   facebook   twitter